Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.8.5
lat seneca elder phi001 perseus lat1
VARI GEMINI. Exponam uobis rerum ordinem sic tamquam ab eo didicerim, qui quid fecerit nescit. VIBI GALLI. Vbi estis qui dicebatis: nihil interest tua, confitere? confitetur quia honestius putasti raptori nubere. “Sit, inquit, mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit.” numquid negat? Surge adulescens, dic, “rapui, uitiaui;” incipe scire quod nescis: miraris si tibi non credit? multum est de quo timet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable