Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.8.6
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Pars altera. P. Asprenatis. Nescio utro iudicio aduersarius fuerit inprobior. priore id egit, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus ab lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere. fatetur enim se inpune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. antea legem uitiationis euertere conatus est, nunc transferre uolt: aduocatos rogat, non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit. clamabat se innocentem esse: si quid peccasset, mori non recusare. aderat raptori populus nec quicquam magis suspectam faciebat uitiatae causam quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo liquet, est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus: tu uero ne meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti, an peccasses ? innocens esse uoluisti. causam habes: reuertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable