Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.8.7
lat seneca elder phi001 perseus lat1
LARTO tres fecit quaestiones: an illa, interrogauit, optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta: non enim constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an negauerit. erat enim raptor, etiam si negabat, et ita iusta fuit optio. An si iniusta optio fuit, reuocari possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est, simul emissa est. Iudex quam tulit de reo tabellam reuocare non potest; quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. nihil tam ciuile est, tam utile est, quam breuem potestatem esse quae magna est. si uolet et alteram optionem suam reuocare et deinde tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum illa quod optauerit possit sequenti semper optione rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an si potest reuocari aliquando optio, nunc debeat. Hic defensio adulescentis quia negauit se uitiasse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable