Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.8.8
lat seneca elder phi001 perseus lat1
FVSCVS et ordinem mutauit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. Potest, inquit; lex enim non adicit quoties optet, sed ex quibus: “aut hoc,” inquit, “aut illud;” non adicit, “ne amplius quam semel.” Contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optaris facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Etiamsi non licet, inquit, amplius quam semel, ego nondum optaui: optio est enim quae legitime fit; illa non est facta legitime. Si praetor defuisset, numquid optionem uocares? si raptor defuisset? Raptor defuit: non est ista optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata sit optio; Raptor ait: agebatur apud iudices utrum deberet rata esse optio an non; iudicata est rata esse debere: rata sit. Non, inquit puella: quaesitum est enim an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non possum ante legem habere quam raptorem. Nouissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable