Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.pr.2
lat seneca elder phi001 perseus lat1
erat et illud in argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam partem controuersiae, sed tamquam controuersiam implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam controuersiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos inplenda est? Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est si corpori par est. Splendor orationis quantus nescio an in nullo alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae quas optime Pollio Asinius albas uocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed uocales et splendidae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable