Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.pr.4
lat seneca elder phi001 perseus lat1
erat autem illa causa: timebat ne scolasticus uideretur. dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari: set hoc aequale omnium est, ut uitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non quomodo non esset scolasticus quaerebat, sed quomodo non uideretur. nihil detrahebat ex superuacuo strepitu; haec sordida uerba ad patrocinium aliorum adferebat. Huc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari uolebat. Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuueniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable