Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.pr.7
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec pati sciret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable