LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 8.1.11

lat seneca elder phi001 perseus lat1

SILO POMPEIVS a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam conlocasset. Hoc quod secundum posuit nemo alius pro beneficio inputauit, in quo adeo non est. dubium an beneficium non dederit, ut dubium sit an receperit. BRVTVS BRVTTEDIVS illas praeterea quaestiones fecit: an si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret Cimoni sit beneficium. Beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium, consilium est. et diu executus est et argumentis et exemplis. Deinde, an sua causa Callias fecerit. Voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam. non magis poterat ignotum esse a quo Cimon solutus esset quam pro quo alligatus. Voluisti habere generum nobilem, pium. HISPO ROMANIVS duram quaestionem fecit: an retulerit gratiam hoc ipso quoa occidit. Liberaui te, inquit, summo dedecore; inuito tibi beneficium dedi. non est quod mireris; nam et tu me non rogantem redemisti. Hoc loco Virginios et illos patres qui filias uitiatas occiderunt, qui incluserunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable