Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.1.4
lat seneca elder phi001 perseus lat1
VIBI GALLI. Nullo mihi felicior uideor quam quod Miltiauis pretium fui. Alligatus iacebat Persicae potentiae uindex, libertatis publicae adsertor, alligatus iacebat crimen ingratae ciuitatis. Adulteram dimittam patri? adulteram qui non tam glorior quod filius sum Miltiadis quam quod uicarius? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si alterum solum occidero, exulandum est. quid faciam? occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: ubi sunt illae manus quae soluere Miltiadem? Non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable