LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 8.1.6

lat seneca elder phi001 perseus lat1

ardet cupiditate uindictae animus. Has manus continere non posset Miltiades quas alligare potuit. Si in hoc soluisti, redde me carceri. Ille Graeciae seruator et uindex Persarum orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc uidelicet ipsum, ut innocentia eius quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. damnatus est innocens. quis in ciuitate misericors est? nunc occasio misericordiae uenit: Miltiades redimendus est. Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem interfuturus, in quod me ipsum inpenderam. Misereor accusatoris mei, non quia perdidit filiam, sed quia habuit. dignus erat Callias tales habere quales redemit. Quod si me in hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero. honestius patri alligor quam adultero soluor. Vt audiui esse qui pecuniam numeraret, miratus sum fuisse in ciuitate nostra quemquam qui Cimonem redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem quidem meum, nisi innocens fuisset, redemissem.

Provenance