Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.1.7
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Blandi. Obiciat licet uincula, numquam tamen efficiet ut non magis carcere glorier quam matrimonio. Diuersi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, uincula non potes ferre, ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus? ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. Statim, inquam, Callias experitur an gratus sim: † habes in Gallias sine Cimone. Pro uno rogat, duos eripit. FVLVI SPARSI. Dic nunc: “ego te carceri exemi,” dum ego respondeam “ego me carceri tradidi.” Numquam effici poterit ut melius actum putem quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captiuis suis plenum.