Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.1.8
lat seneca elder phi001 perseus lat1
IVNI GALLIONIS. Beneficium, inquit, tibi dedi quod filiam tibi collocaui. Nunc uere, Miltiade, grauiorem fortunam carcere sustines: Callias tecum communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas inuocauit manus. IVLI BASSI. Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes diuitias: tantidem tamen redemi patrem, quanti a te redemptus sum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable