Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.2.14
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Singula, inquit, aestima quae obicis. si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animaduertisset in aliquem nullo rogante numquid accusari posset? Si non omne non recte factum hac lege uindicari potest, an id quod sub auctoritate publica geritur. Nam cum adulterium committit, cum ueneficium, tamquam ciuis peccat, cum animaduertit, auctoritate publica utitur. in eo autem quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione uindicandum est. Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit foedius est: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable