Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.2.22
lat seneca elder phi001 perseus lat1
SILO POMPEIVS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animaduertit meretrix; “age lege;” quicquam enim lege hic agitur? HISPANVS dixit: “age lege” tibi dicitur, Flaminine: uiue sine meretrice, cena sine carnifice. ARGENTARIVS in quae solebat scemata minuta tractationem uiolentissimam fregit: “age lege” scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua: hoc numquam se uidisse. MONTANVS VOTIENVS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.