Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.2.23
lat seneca elder phi001 perseus lat1
VIBIVS GALLVS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est. Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa uindico; ipse enim audiui FLORVM quendam, auditorem Latronis, dicentem non apud Latronem. neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem; declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum; nec ulli ali contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent, sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores uocabantur; deinde in usu uerbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere. Vt ad Florum reuertar, ille dixit in Flaminino: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable