Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.2.6
lat seneca elder phi001 perseus lat1
ALBVCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulauerit, quot innoxios damnauerit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse non polliceor: uno conuiuio cum sua praetura reum euoluam. Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico apparatu exstruitur conuiuium; distinguntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? conuiuii eius apparatum sensit prouincia. extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim uirgae promuntur et uictuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur.