Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.3.9
lat seneca elder phi001 perseus lat1
An si in re uis et necessitas est, ita tantum rescindantur quae per uim et necessitatem gesta sunt, si uis et necessitas a paciscente adhibita est. Nihil, inquit, refert mea an tu cogaris, si non a me cogeris; meam culpam esse oportet, ut mea poena sit. Non, inquit; neque enim lex adhibenti uim irascitur, sed passo succurrit et iniquum illi uidetur id ratum esse quod aliquis non quia uoluit pactus est, sed quia coactus est. nihil autem refert, inquam, per quem illi necesse fuit; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna eius qui passus est, non persona facientis. Deinde an ab hoc uis admota sit. Tu, inquit, mihi uim admouisti qui non aliter indicabas quam si pactus essem. Non est, inquit, admouere uim aliquid sub certa condicione promittere. si qua uis est, a te tibi adhibita est, quod exponere et ad exorandum se uenisse ut tantum patri redderet quantum educatori superfuisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable