Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.4.12
lat seneca elder phi001 perseus lat1
GALLIO illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris. Inuitum, inquit, me non uindicabitis. Si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Contra ait omnibus actionem dari; non enim priuatam iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena, sed manus perdere; ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rempublicam: tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable