LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 8.4.2

lat seneca elder phi001 perseus lat1

MVSAE. Occisus est tyrannus; a quo putatis nisi ab eo qui patrem pulsare poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. praecisas tyrannicidae manus arci praefigite. Non uindicem filium propter quem ne a tyranno quidem inpune uapulaui? Postquam occupauit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti uenefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, uirgines rapere. Aiebam: fili, fortius feri; tyrannus spectat. Si talis erat filius meus qualem describitis nescio cui magis expedierit tyrannum uiuere. 0 quantum istis debemus manibus per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum aiebat: “frater te ferit, pater ferit.” sic feriunt qui uolunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: ualidius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaueris manus in me ingessi.

Provenance