Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.4.22
lat seneca elder phi001 perseus lat1
MVRREDIVS non degenerauit in hac controuersia; nam colorem stultissimum induxit: uoluit, inquit, et hic sequi fratris exemplum: dum retineo, dum luctor, uisus est patrem cecidisse. Vnum ex his quos audiui declamantis scio MENTONEM usum non patrono patre sed aduocato; ipsum tyrannicidam induxit dicentem et colore usus est: non iussum se a patre, quia aiebat incredibile omnibus uideri patrem coram tyranno caedi se iussisse, sed iniisse se tyrannicidi consilium, ut per hoc ad amicitiam perueniret, per amicitiam ad tyrannicidium. Haec eius sententia laudata est, cum describeret se patri manus adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci. et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium, si me frater non dereliquisset. et illud dixit: uos ego tunc respexi, templa leges rempublicam; nam si me tantum spectassem, facile tyrannidem effugissem illa qua frater effugerat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable