Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.4.4
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Vt uidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum. PPMPEI SILONIS. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas manus, meae sunt; istae etiam cum tyranno seruirent mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego illum qui mori maluit parricidam uocaui. ARELLI FVSCI patris. Rogo uos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque uestros. nemo tam suppliciter audiit me rogantem cum uapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putarem illum posse tyrannicidium facere. Istae mihi salutares porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen indulgentiores sensi manus quam eum me caederent.