Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.6.14
lat seneca elder phi001 perseus lat1
uerum est, sed nec mater eius potuisset. SILO a parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae, et totam hac figura declamauit: non sum, inquit, uobis dicturus, qualis debeat esse uenefica. operam perdam si coepero describere debere esse aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro, quae possit etiam filiam occidere. superuacuum est uti pluribus uerbis; in hac ipsa causa habemus ueneficae exemplar. comparemus inter se duas reas; nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat; ego uobis dicam quomodo illam accusauerim. ego illi obieci anteactam uitam: uos huic potestis obicere? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable