Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.6.17
lat seneca elder phi001 perseus lat1
CESTIVS dixit: nominauit priuigni sui sororem. ALBVCIVS dixit: quid habuit quod dubitaret an parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius quem occiderat? TRIARIVS dixit: quid ergo? mater mentita est? tolle matris nomen: post damnationem nouerca est. BLANDVS dixit: nominabo istam quae patri adfuit, istam quae mortuo fratre fleuit, torta matre non fleuit. SILO POMPEIVS dixit: “filia, inquit, mihi conscia est.” post hoc eundem uultum eius notaui quem uideram moriente priuigno. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable