Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.6.20
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Omnes illo colore usi sunt, a nouerca nominatam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret, fortasse et nimio dolore tormentorum stupefacta nesciit quid loqueretur. Nouissume dixit: fortasse in hoc, ut quae poenas uenefici dabat accusationis exigeret. Illum sensum adiecit: ex meis hoc adfectibus aestimo: tunc cum ira, cum odio furerem circumspiciebam omnis ultionis uias oblitus innocentiae; si proprios habuisset filios nouerca, occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere uolui! set propter hoc a me tuta erat quod a matre non erat.