Passage
Seneca the Elder, Controversiae 8.pr.1
lat seneca elder phi001 perseus lat1
circumspiciebam tamen, numquid me praeterisset. Vltro Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem declamauerit. rationem quaerenti mihi ait: utram uis? honestam an ueram? si honestam, ne male adsuescam. qui declamationem parat scribit non ut uincat, sed ut placeat. omnia itaque lenocinia conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit enim se adprobare, non causam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable