LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 3.7

lat seneca elder phi002 perseus lat1

Filio furenti et membra sua lanianti pater uenenum dedit. accusatur ab uxore malae tractationis. Non mirum est quare uiuat quae filium perdidit: uiuit qui occidit. Pars altera. Quem cotidie perdebam, aliquando extuli. Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore: non tunc perdidisti filium, sed tunc extulisti. Extra. ALFIVS FLAVVS hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et damnum. Hunc CESTIVS quasi corrupte dixisset obiurgans: apparet, inquid, te poetas studiose legere: iste sensus eius est qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis impleuit. Ouidius enim in libris metamorfoseon dicit: ipse suos artus lacero diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable