Passage
Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 3.pr.3
lat seneca elder phi002 perseus lat1
cum ille uoluerat, irascebantur. nemo non illo dicente timebat ne desineret.” Non est quod illum ex his quae edidit aestimetis; sunt quidem et haec quibus eloquentia eius agnoscatur; auditus tamen longe maior erat quam lectus. Non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est. Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis — quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida — pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable