Passage
Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 3.pr.4
lat seneca elder phi002 perseus lat1
nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod grauitas quae deerat uitae, actioni supererat: quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inueniebat quam in his quae attulerat. Iam uero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cauebant homines ne dicentem interpellarent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable