Passage
Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 4.pr.2
lat seneca elder phi002 perseus lat1
ad noua homines concurrunt, ad nota non ueniunt. Non tamen exspectationem uestram macerabo singulos producendo: liberaliter hodie et plena manu faciam. Pollio ASINIVS numquam admissa multitudine declamauit; nec illi ambitio in studiis defuit: primus enim omnium Romanorum aduocatis hominibus scripta sua recitauit. et inde est quod LABIENVS, homo mentis quam linguae amarioris, dicit: “ille triumphalis senex a)kroa/seis suas numquam populo commisit:” siue quia parum in illis habuit fiduciam, siue — quod magis crediderim — tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo uolebat, gloriari fastidiebat.