LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 2.11

lat seneca elder phi003 perseus lat1

Diuisione autem in hac suasoria Fuscus usus est illa uolgari ut diceret, non esse honestum fugere, etiamsi tutum esset; deinde aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIVS primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an turpe esset fugere; deinde illo transiit, an non esset necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt: hostes, sociorum fuga, paucitas. Non quidem in hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS , cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum esse a)ristopoiei=sqai w(s e)n a(/|dou deipnhsome/nous.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable