LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 2.16

lat seneca elder phi003 perseus lat1

POTAMON cum suasoriam de trecentis diceret tractabat quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga et sic nouissime clausitInsanierunt in hac suasoria multi circa Othryaden: MVRREDIVS qui dixit: fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades qui periit ut falleret, reuixit ut uinceret. LICINIVS NEPOS : cuius exemplo uobis etiam mortuis uincendum fuit. ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias uidetur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulcro uictor digitis uulnera conpressit, ut tropaeo Laconem inscriberet. O dignum Spartano atramentum! o uirum cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine. CATIVS CRISPVS municipalis kakozh/lws dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet: nos sine deliciis educamur, sine muris uiuimus, sine uita uincimus.

Provenance