LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 2.20

lat seneca elder phi003 perseus lat1

at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto dicere licet pro suo. Sed ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse melius, notate prae ceteris quanto decentius Vergilius dixerit hoc quod ualde erat celebre “belli mora concidit Hector:” Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium Haesit. MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere: quod sequitur Et in decimum uestigia rettulit annum, explementum esse, Maecenas hoc etiam priori conparabat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable