LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 2.4

lat seneca elder phi003 perseus lat1

Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus? PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus. Rumori terga uertitis: sciamus saltem qualis sit iste quem fugimus. Vix uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones an fugeremus deliberauimus. Vtinam moriamur! quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt. Nunc, nunc pugnemus: latuisset uirtus inter trecenos. Ceteri quidem fugerunt. si me quidem interrogatis quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar:

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable