LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 3.5

lat seneca elder phi003 perseus lat1

At Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit: Luna reuertentes cum primum colligit ignes, Si nigrum obscuro comprenderit aere cornu, Maximus agricolis pelagoque parabitur imber. Et rursus: Si Pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit. Solebat autem FVSCVS ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret: toties enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: “cur iste inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum Pythius” — quo tantum non impie aiebat se imitatum esse Vergilianum “plena deo?”

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable