Passage
Seneca the Elder, Suasoriae 5.8
lat seneca elder phi003 perseus lat1
Alteram partem solus GALLIO declamauit et hortauit ad tollenda tropaea; dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim memoriam uictoriae quae perpetua esset; ipsa tropaea et tempestatibus et aetate consumi; bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis: pro re superuacua et nihil nocitura si defieret non esse suscipiendum. Hic dixit utique uenturum Xerxen et descripsit aduersus ipsos deos tumentem; deinde habere illum magnas uires: neque omnes illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse; timendam esse fortunae uarietatem; exhaustas esse Graeciae uires nec posse iam pati alterum bellum: illi esse inmensam multitudinem hominum. Hoc loco disertissimam sententiam dixit quae uel in oratione uel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos uincere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable