LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 6.10

lat seneca elder phi003 perseus lat1

roga, Cicero, exora unum, ut tribus seruias. CESTIVS sic diuisit: mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut liber et inlibatae dignitatis consummes uitam. hic illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum Catone qui seruire ne Antonio quidem nondum domino potuit. MARCELLVS hunc sensum de Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi Romani conuersa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit uiuere cum Antonio, an mori cum Catone? Sed ad diuisionem CESTI reuertamur. Dixit utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur: non simplici illum modo periturum, si Antonii manibus incidisset. in hac parte cum descripsisset contumelias insultantium Ciceroni et uerbera et tormenta, dixit illam multum laudatam sententiam: tum mehercules, Cicero, cum ueneris ad Antonium, mortem rogabis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable