LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 6.11

lat seneca elder phi003 perseus lat1

VARIVS GEMINVS sic diuisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares; et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant. Addidit et tertium: adhortatus est illum ad fugam. illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam quam Cassius Seuerus unice mirabatur: qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet. Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit: Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in Cassi et in Bruti castra. Itaque CASSIVS SEVERVS aiebat alios declamasse, Varium Geminum uiuum consilium dedisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable