Passage
Seneca the Elder, Suasoriae 6.12
lat seneca elder phi003 perseus lat1
Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari, bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere. quod grandia loquitur et dicit: “mors nec immatura consulari nec misera sapienti,” non mouet me: ideo tamen non peribit; ego belle mores hominis noui: faciet, rogabit. nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et Pompeius illum et Caesar subiecerunt: ueteranum mancipium uidetis. et complura alia dixit scurrilia ut illi mos erat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable