LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 6.5

lat seneca elder phi003 perseus lat1

Charybdim dixi, quae si fuit, animal unum fuit; uix medius fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno tempore absorbere potuisset.” Huic tu saeuienti putas Ciceronem posse subduci? ARELLI FVSCI patris. Ab armis ad arma discurritur: foris uictores domi trucidamur, domi in sanguine intestinus hostis incubat: quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat? Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, et frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet; idem uirtutis tuae qui finis est mortalium. humanorum operum custos memoria, quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te saecula sacratum dabit:

Provenance