Passage
Seneca the Elder, Suasoriae 6.6
lat seneca elder phi003 perseus lat1
nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum; animus uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen si ad aetatem annorumque numquam obseruatum uiris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es nec potes non uideri nimis uixisse, qui moreris reipublicae superstes. Vidimus furentia toto orbe ciuilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies Romanum sanguinem hausit Aegyptus. quid indignamur in Ciceronem Antonio licere quod in Pompeium Alexandrino licuit? an non sic occiduntur qui ad indignos confugiunt? CORNELI HISPANI.