LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 6.8

lat seneca elder phi003 perseus lat1

etiamsi impetrare uitam ab Antonio potes, non est tanti rogare; deinde: impetrare non potes. In priore illa parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum Ciceroni, uitam rogare: hoc loco omnium qui ultro mortem adprehendissent exempla posuit. deinde: inutilis uita futura et morte grauior detracta libertate. hic omnem acerbitatem seruitutis futurae descripsit. deinde: non futuram fidem impetranti beneficium. hic cum dixisset: aliquid erit quod Antonium offendat aut factum tuum aut dictum aut silentium aut uultus, adiecit sententiam: haut enim placiturus es.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable