LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Suasoriae 7.10

lat seneca elder phi003 perseus lat1

Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius: non enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS qui dixit, hoc grauius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam esse omni, multo magis seni: ita memoriae consulendum quae magnis uiris aeternitatem promitteret. non qualibet mercede uitam redimendam : hic condiciones intolerabiles ; omnia potius subeunda quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. Iniuriam illum facturum populo Romano cuius linguam in locum principem extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto fortuna; iniuriam facturum generi humano. paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable