Passage
Sidonius Apollinaris, Carmina 22.5
lat sidonius stoa0001 perseus lat1
Ecce, quotiens tibi libuerit pateris capacioribus hilarare convivium, misi quod inter scyphos et amystidas tuas legas, subveneris verecundiae meae, si in sobrias aures ista non venerint; nec iniuria hoc ac secus atque aequum est flagito, quandoquidem Baccho meo iudicium decemvirale passuro tempestivius quam convenit tribunal erigitur. 6. si quis autem carmen prolixius eatenus duxerit esse culpandum, quod epigrammatis excesserit paucitatem, istum liquido patet neque balneas Etrusci neque Herculem Surrentinum neque comas Flavii Earini neque Tibur Vopisci neque omnino quicquam de Papinii nostri silvulis lectitasse; quas omnes descriptiones vir ille praeiudicatissimus non distichorum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticae volumine praecipit, multis isdemque purpureis locorum communium pannis semel inchoatas materias decenter extendit, haec me ad defensionis exemplum posuisse sufficiat, ne haec ipsa longitudinis deprecatio longa videatur, vale.