Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.12.p8
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
tu tamen etsi ceteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid iudicio meo censes adquiescendum (neque enim iniustum est credere experto), senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem; cuius si convivio tectoque succedas, dapes Cleopatricas et loca lautia putas. nam quamvis super hoc studio tam ipse quam patria confligant, olim lata sententia est, quod ille transeat ceteros cives, licet et illa ceteras civitates. vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable