Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.13.p4
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
quibus agnitis adventantem Abrahae nunc filium veriorem maternis ulnis spiritalis Sara suscipiat. namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legalis observantiae servitutem gratiae libertate mutavit. de cetero, quae ipsi fuerit isto causa veniendi, praesentaneo conducibilius idem poterit explicare memoratu. nobis vero propter quae supra scripsi carissimus habetur; quod ideo significo, quia is efficacissime quemque commendat, qui meras causas iustae commendationis aperuerit. memor nostri esse dignare, domine papa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable