LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.14.p3

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

cui patri quondam, videlicet vos habenti, vix domus Aaron pontificis antiqui merito compararetur; quem licet primum in medio plebis heremitidis sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perfuderit, filios eius in similis officii munia vocans, tamen ipsius super Ithamare et Eleazaro felicitatem Nadab et Abiu fulminibus afflati decoloravere; quorum quamlibet interemptorum credamus absolvendas animas, punitas tamen scimus esse personas.

Provenance