Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.14.p7
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
postremo quis nesciat, quicquid legis diebus figuraliter immolabatur in corporibus, quod totum id gratiae tempore manifeste vos offeratis in moribus? atque ideo gratias uberes deo refero, quod secundum vestrae paginae qualitatem facile agnosco antistitem suprafatum de vobis, cum magna dixerit, maiora tacuisse. quapropter nemo dubitaverit, qui bonus es, cum indicaris, et melior, cum legeris, esse te optimum, cum videris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable