Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.14.p8
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
Megethius clericus, vestri gerulus eloquii, rebus ex sententia gestis, quia tuorum apicum detulit munera, meorum reportat obsequia; quem saltim iuvimus voto, quia re forsitan non valemus. per quem obsecro impense, ut sitim nostram frequenter litteris litteratis, ambo germani, tu frequentius, inrigetis. sed si difficultas itineris intersiti resultat optatis, vel aliquotiens pro supplicibus supplicate. maius est autem, si nobis tribuere dignemini raris intercessionibus salutem quam si crebris affatibus dignitatem. memor nostri esse dignare, domine papa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable