Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.15.p2
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
coeperam scribere; sed operis arrepti fasce perspecto taeduit inchoasse; propter hoc nullis auribus credidi quod primum me censore damnaveram. dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacumque et quidem celeri occasione famulemur. ceterum tu creditor iustus laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur tibi quoque videatur inreposcibile. memor nostri esse dignare, domine papa.