Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.16.p4
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
unde enim nobis illud loquendi tetricum genus ac perantiquum? unde illa verba saliaria vel Sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit? nos opuscula sermone condidimus arido exili, certe maxima ex parte vulgato, cuius hinc honor rarus, quod frequens usus, hinc difficilis gratia, quod facilis inventio est.